OSCULUM

OSCULUM
OSCULUM
res sacra, utpote quâ quasi Anima, quâ nihil nobis pretiosius, transfunditur. Proin eius usque adeo religiosi fuêre Veteres, Romani inprimis, ut cuiquam temere Osculum dare nefas esset, nec Sponso quidem, nihil semel tantum liceret, consirmandorum Sponsaliorum cusâ. Sic enim Alexander Nov. de Spons. Confirmari, ait, Sponsalia, datâ arrhâ et Osculê: et ius Osculi, quod magnum erat olim pudicitiae argumentum, ius Sponsaliorum augebat, quaeque Osculum praebuerat, erat quasi Uxor vel plusquam Sponsa. Imo Uxorem aut Maritum osculô tantum putari, Quintilian. dicit Declam. 270. Hinc P. Maenius filiae, ut non tantum virginitatem illibatam marito, sed et oscula ad virum sincere deferret, mandavit, Ioh. Naevis in Silva Nuptiali l. 4. num. 76. et seqq. Itaque, licet regulariter nuptiis non secutis resolvehatur propter nuptias donatio, leg. 15. C. de Nupt. tamen. si Osculô interveniente a Sponso Sponsae donatum esset, dimidiam rerum donatarum partem lucrabatur, etiamsi, ante Nuptias obierit Sponsus, leg. 16. C. de Nupt. leg. 52. Tauri, et ibi Gomez num. 3. Iohannes Laurentius IC. Notis in Phaedrum l. 4. fab. 23. v. 18. Iactas, tegere quod debet pudor. Imo Osculum hinc vocatum Donatio propter nuptias, quam solebat Sponsus, interveniente Osculô, dare Sponsae, l. 5. Cod. Theodos. de sponsal. Nam, ut est in Novella Alexti Comneni eod. tit. et apud Matth. Monachum, Iuris Graeco Rom. l. 8. p. 510. Sponsalia peraguntur, μετα τοῦ ἀῤῥαβῶνος, καὶ τοῦ φιλίου τοῖς μνηςτῆρσι φιλήματος. Vide Georgium Turonens. de Vitis Patrum c. 20. Inde in Charta Philippi Regis franciae A. C. 1320. in Histor. Castilionensi, apud Car. du Fresne legimus: Quittavit filio suo Duci praedicto suum Dotalitilium, donationem propter nuptias, sive Osculum, eidem Ducissae in terra de Pratella, etc. Institutum tamen, ut cognatis mulieres Oscula ferrent, deprehendendi causa ut odor indicium faceret, si bibissent (vinum nempe. cuius usus romuli lege sequiori sexui interdictum erat) teste A. Gelliô l. 10. c. 23. idque ad Consobrinos usque in usu fuisse, tradit Athenaeus: Sed et Affinibus ac propinquis idem fuisse ius scribit Arnob. l. 2. et Tertullian. Apolog. c. 6. Apud alias Gentes non minori in pretio osculum fuir. Salutatione hebraei defungebantur, partim verbis, partim gestu, videl. vel corpus prosternendo, vel osculando pedes, Lucae c. 7. v. 38. communiter vero amicos excipiebant osculô ordinariô. Sic Moses processit obviam socero suo et incurvans se osculatus est eum, Exod. c. 18. v. 7. et ante eum Iosephus, Aegypti Prorex, osculatus omnes fratres suos flebat super eos, Genes. c. 45. v. 15. quod Paulus 1. Corinth. c. 16. v. 20. Osculum sanctum: Petrus Epist. 1. c. 5. v. 14. Osculum charitatis vocat: ut Tertullianus osculum pacis, de Orat. c. 14. Fuêre autem Hebraeis oscula trium generum Neshikoth pharukim, i. e. Oscula propinquorum, quibus se muruo salutabant, ut dictum: Neshukoth parishuth, i. e. Oscula separationis, quibus a se invicem discedentes sibi mutuo valedicebant, ut videre est Gen. c. 31. v. 28. et Neshikoth gedele, h. e. Oscula magnitudinis, seu homagii, quibus Regibus Principibusque suis venerationem ac subiectionem testabantur. Quemadmodum SEamuel Propheta, oleô profundens caput Saulis, osculatus
est eum, 1. Sam. c. 10. v. 1. Et hôc sensu quidam verba illa Psalmi 2. v. 12. Osculamini filium, accipi volunt, atque interpretantur, Osculô testamini subiectionem vestri, vel simpliciter,
Obedite Filio: Sicut de Iosepho; cum Aegypto a Pharaone praeficeretur, legimus Gen. c. 41. v. 40. Tu praeeris domui mea, et ad os te osculabitur universus populus meus; non illô duntaxat benevolentiae Osculô, quali Darius Zorobabelem prosequutus dicitur l 3. Esrae c. 4. v. 47. sed in signum subiectionis, unde LXX. haec verba transtulerunt, ἐπὶ τῷ ςτόματί σου ὑπακούσεται πᾶς ὁ λαός μου: Ad tut oris imperium cunctus populus oboediet, ut reddit Vulgatus Interpres. Aliquid tamen plus indigitari Psalmo 2. v. 12. religiosam videl. venerationem, alii non immerito contendunt: divini hoc cultus signum ab Idolis ad verum Deum, futurum Mossiam, transferendum esse, docente Regiô Psalte. Namque non manus solum osculari soliti olim sunt, qui Solem adorabant, ut testantur Apuleius Apolag. 1. Lucianus l. de Saltatione et in Demosthenis encomio, Minucius Felix in Octavio: Hiobus item ex Scriptoribus sacris, cum ait, Si osculatus sum manum meam ore meo, c. 31. v. 27. quem locum B. Hierony mus in Ezech. c. 8. v. 17. et Apolog. 1. in Rufinum, refert ad ritum, quô Gentiles in adorando dextram ori admovebant. Sed ipsa quoque Idola osulati sunt, ritu hôc, habitum etiam Animamque suam iis se acceptam ferre, significantes: Unde et de Israelitis Idololatris legimus, Hoseae c. 13. v. 2. Vitulos osculantur. Vox quoque ipsa adorare hinc orta est, cum nihil aliud sit, quam ad os referra, i. e. osculari. Et veterem hanc consuetudinem, Osculum cruci a Christianis, teste Nicephorô l. 17. c. 15. et Prudentiô in Apotheosi adversus Iudaeos v. 516. ferri solitum, sapere videtur. Ita ergo Psalmographus, Idololatrarum corrigens vanitatem, sacrum hoc subiectionis religionosique cultus symbolum non alii quam vero Deo Messiae deferendum esse, indicare voluit, loc. cit. Graeci benevolentiam non minus, ac aliae Gentes, Osculô testati sunt, et hôc quoque gestu sese mutuo salutârunt. Nec non romani postea, uti docet Martial. l. 7. Epigr. 94. v. 1.
Bruma est, et riget horridus December,
Audes tu tamen osculô nivali
Omnes obvius hinc et hinc tenere,
Et totam, Line, basiare Romam etc.
Vide quoque Casaubon ad Iulium Suetonii, c. 13. Ut de Persis nihil dicam, quibus idem in more fuisse legimus. Contra Numidiae Reges, more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant, Val. Max. l. 2. c. 6. ex. ult. addens rationem: Quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili et tritâ consuetudine, quo sit venerabilius, vacuum esse convenit. Quos secutus Tiberius, Imperator minime comis, cum quottidiana oscula gravaretur, ne superbiae hoc ipsi tribueretur, si solus consuetudinem sperneret, illa edicto prohibuit, apud Suetonium c. 34. etc. In primitiva Ecclesia, pacis et charitatis Oscula inter Christianos libera, atque usitatissima fuisse, discimus ex 1. Corinth. c. 16. v. 20. et 2. Corinth. c. 13. v. 12. Rom. item c. 16. v. 16. et ibi Calvin. Petri quoque 1. Epistol. c. 5. v. 14. Inprimis, priusquam S. Eucharistiam sumerent, se mutuo osculari solebant, unde postmodum in Missae celebratione, dum Sacerdos post hostiae consecrationem haec verba proferret, Pax Domini sit semper vobiscum, statim Clerus ipseque Populus per basia blanda sese invicem osculabantur, ut ait Amalarius de Eccles. Offic. l. 3. c. 31. quae quidem basia, Pacis oscula appellantur cap. seq. Hinc Ordo Romanus: Cum dixerit, Pax Domini sit semper vobiscum, mittit in calicem de sancta ------- Interim Archidiaconus pacem dat Episcopo priori, qui et ultra dabit iuxta se stanti, ac deinde per ordinem coeteri, atque populus osculantur sese invicem in osculo Christi. Eiusmodi vero Oscula ab Innocentio I. Pontifice Romano instituta tradunt Scriptores Communionis Romanae. Atque qui ita se mutuo inter Missae sollennia osculabantur, Pacem dicebantur facere, Gregor. Turonens. l. 6. c. 40. Hinc ad pacem accessisse Subdiaconos in Sacrario, non vero intra cancellos Altaris, observat Car. du Fresne, ex Ep. Lupi Tricassini et Euphronii Augustodunens. Epp. tom. I. Concil. Gallic. At in Ecclesia Graeca osculum pacis dabatur statim post lotionem manus, et ante confecta mysteria, uti discimus ex Ioanne Chrysostomo, Homiliâ 18. in 2. Corinth. quem morem improbat Innocentius d. l. De Osculo sacro, quô Christiani atque adeo ipsi Sacrorum Ministri, invicem se donabant, in die Paschatis, Vide Pachymerem l. 7. c. 15. E quibus satis patet cur excommunicati ab huiusmodi fidelium Osculis arcerentur, cuius ritus meminit Charta Ludovici VI. Franciae Regis A. C. 1110. Abrogatus dein Osculorum pacis in Ecclesia usus, introductusque alius, ut dum Sacerdos verba praedicta proferret, Diaconi vel Subdiaconi imaginem quandam adstantibus Clericis ac Plebi osculandam porrigant, quam vulgari vocabulo Pacem appellant. Eadem Tabula pacis, Osculatorium, Marmor, Lapis Pacis dicitur etc. Sed et Osculum pacis fibi invicem dedisse Monachos aliosque, praesertim in discessu, legimus apud Ekkehardum iun. de Casibus S. Galli c. 1. p. 41. a quibus, qui paenitentiae subiacebant, consuevisse arceri, docet idem paulo post. Hodieque inprimis, apud Belgas, Gallos, Alios, vulgaria sunt amicitiae atque salutationis indicia; sed non eodem in pretio, quô olim habita. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 3. c. 2. Iac. Oiselium Notis in A. Gellium l. 19. c. 11. Io. Laurentium Notis in Phaedr. passim etc. Neque vero solum cum conveniebant, sed et cum a seinvicem discedebant, osculum impertiri Veteres consuevêre, quo nos Ekkehardus modo laudaus ducit. Coniugibus inprimis, profisiscentes domo.
Statius Theb. l. 12. v. 707.
Iam nec coniugibus, suprema nec oscula natis
Iungit, ———
Moribundis item amici, qua de consuetudine vide Quintilian. Prooem. l. 6. Iosephum Gorionidem l. 2. c. 2. Ovid. Met. l. 1. 2. et 9. Lucan. l. 3. Alios. Unde Petroniusimminente
naufragiô, Igitur, ait, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape. Cadaveribus ipsis; cuiusmodi oscula velut sollennia erant, uti docet Barthius ad Stat. Theb. l. 12. v. 28. et Bourdelotius ad Heliodorum l. 2. Sed osculum mortuis figi, vetuit Concilium Autissiodor. Interim et osculum absentibus, i. e. Eulogia, Benedictio, munus aliquod, quod hôc nomine veniebat, in signum charitatis et mutuae bevevolentiae, dabatur mittebaturque. Liber Epistolarum Bonifacii Archiepiscopi Moguntini Ep. 85. Celsitudini vestrae, vice osculi duas vini cupellas transmisimus. Quô sensu ἀποςτολιμαῖον φίλημα dixêre, Achilles Tatius l. 2. et Eustathius l. 9. de Ismenia. Epigr. veter. l. 4.
Ut si dissimulas multum mihi chare venire,
Oscula cum pomis mitte, vorabo libens etc.
Hactenus de Osculo benevolentiae et amoris, ut aliquid addam de Osculo subiectionis. Ius huius Osculi, seu osculandi Magistratus, cum salutarentur, non omnibus, sed Domesticis, Protectoribus et Curialibus solum muneribus in Patria defunctis, indultum, docent l. 4. Cod. Theodos. de Domestic. et l. 109. de Decurion. eod. Cod. In Hominiis Osculi Pacis meminit Tabularium Ecclesiae Uzelientis A. C. 1272. et Charta conventionis apud ughellum Tom. 4. p. 670. In aliis quoque pactis ac conventionibus, Osculum in fidei signum esse adhibitum, discimus ex Tabulario Vindocinensi Chartâ 11. Iustelli Histor. Arvern. p. 40. aliisque monumentis ac Auctoribus Carolo du Fresne in Glossar. memoratis. Hinc Osculum pacis, fidei et securitatis dictum, apud Eosdem. Petebant autem Osculô Veteres Caput, tamquam principem humani corporis partem, et antiquitus oculis os admovebant: labia enim osculari recentior mosfuit, Pollux l. 9. c. 24. Etquidem, cum puerum osculabantur, faciebant id utraque eius aure manibus arreptâ, apud genus Osculi χύτραν Pollux vocat Onomast. l. 10. Vide Franc Rossaeum Archaeol. Attic. l. 6. c. 3. Casparus tamen Bartholinus moris fuisse olim scribit de Inaur. Veter. ut pueri Patres hôc modô oscularentur, partisque huius contrectatione de benevolentia eorum redderentur certiores, probatque ex his Poetae verbis,
Et fetus Matrona dabit, natusque Parenti
Oscula comprensis auribus eripiet.
Caput etiam, quaecumque eius se obtulisset pars, item humeros, cervicem quoque osculabantur, quod ultimum Hebraeis frequens, Romanisque. Certe huius partis oscula multis Auctorum locis commendantur. Suetonius Caligula c. 33. Quoties uxoris vel amiculae collum exoscularetur, addebat: tam bona cervix simul ac iussero demetur. Unde dilectam cervicem, apud Statium Achilleid. l. 1. v. 329.
Ac sua dilecta cervice monilia transfert:
osculatam interpretatur recte vetus Scholiastes, iudiciô Barthii ad loc. In ore, fronte, et oculis, Henrico Imperatori osculum impressisse Paschalem Pontificem tradit Petrus Diaconus Chron. Casin. l. 4. c. 37. Ad Manus dein se ritusdemisit, Eurip. Ion. v. 578.
Δὸς χερὸς φίλημά μοι σῆς.
Da manus Osculum mihi tuae.
de que vide Pithoeum Adversar. l. 1. c. 7. Muretum Var. Lect. l. 10. c. 1. et Lipsium Elect. l. 2. c. 9. Giphanium quoque Scholiis ad Odyss. π. Docet autem Plin. l. 11. c. 45. Dextram aversam osculis appeti solere: quod verum est de Osculo man us alienae, nam propriae pars adversa sive interior adoratur, h. e. ori admovetur, ut vidimus supra. Sed hic adorandi mos potentioribus plerumque, tamquam demissionis nota, et proprie fere dominis a servis deferebatur: unde Regum Principumque praecipue vero Tyrannorum manus subditos exosculari fuisse solitos, docet Phaedrus l. 5. fab. 2. v. 15.
Illam osculantur: quâ sunt oppressi manum.
Hinc Suetonius narrat, C. Caligulam Chaereae. agenti gratias. osculandam manum obtulisse, sed formatam commotamque in obscenum modum c. 56. et Domitianum Cenidi, Patris concubinae, manum praebuisse, c. 12. Candidati quoque Magistratum ambientes, quos manus potentiorum, eorumque quorum gratiam captabant, frequentius prensâsse constat, id in usu habuisse videntur. Neque vero his terminis Principes Tyrannosque honerandi ratio conclusa: ad Genua porro descendit, de quibus sic Amm. Marcellin. l. 28. Ex his quidam, cum salutari pectoribus oppositis coeperunt, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suavianda et manus. Imo et ad pedes, vilissimô et plus quam servili more: Dio, Pomponius secundus tunc Consul, pedes Caligulae adsidens, identidem se inelinans, eos osculabatur. Et Seneca idem docet, cum C. Caesarem ait Pompeio absoluto et gratias agentiporrexisse osculandum pedem sinistrum, de Benefic. l. 2. c. 12. quem ritum, velut per manus traditum, Pontifices Romani, Reges et Imperatores saeculares in omnibus aemulantes, hodieque retinent: quod ut excusatius fieret, iampridem sandalia purpurea Pontificum crucis aureae ornamentô insigniri coeperunt, ut sic honor crucis signo, non pedibus vel sandaliis Pontificum, videretur deferri, vide Balduinum de Calceo antiquo, ubi c. 27. calcei Silvestri I. martini I. et Honorii I. iconem exhibet. Messalinae certe sandalia, Vitellium per adulationem crebro osculatum esse, Tacitus refert, unde ei ad amplissimos honores, strata via est, vide in voce Vitellius Imper. ut alia hâc vice omittam. Plura hanc in rem vide apud C. Barthium Animadversion. ad Stat. passim, inprimis Theb. l. 3. v. 152. nec non Adversariorum Tom. I. Anton. contium Lectionibus Succisivis, Io. Bourdelotium ubi supra, Alios: in specie de Osculo charitatis et dilectionis, quod φίλημα ἅγιον vocat Apostolus 1. Corinth. c. 16. v. 20. i. e. ἄδολον, καὶ ἀνυπόκριτον, ut interpretatur Theophylactus: De Osculo charitatis, in Festo Paschatis apud Graecos usitato, quod φίλημα ἀγάπης vocant: de Osculo porro in S.
Cena us urpari solito, de Osculo Sponsorum, et Osculo, in ordinationibus sacris adhibito, apud I. c. Suicerum Thes. Eccl. voce Α᾿σπασμὸς, item Φίλημα.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Osculum — puede referirse a: Una estructura excretoria de las esponjas (Porifera) La palabra latina para beso (ósculo) Parte de la ceremonia de homenaje feudal Osculum infame, ritual de brujería Esta página de desambiguación cataloga artículos relacionados …   Wikipedia Español

  • Osculum — Os cu*lum, n.; pl. {Oscula}. [L., a little mouth.] (Zo[ o]l.) Same as {Oscule}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Oscŭlum — (lat.), 1) kleiner Mund; 2) kleine Mündung; 3) Kuß. O. caritatis (O. fraternitatis sanctum), Friedenskuß, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Oscŭlum — (lat.), »der liturgische Kuß«, als Zeichen der Ehrerbietung, Verehrung und Liebe angewendet bei Gegenständen (Altar, Patene, Stola, Kruzifix, Reliquien etc.) und als o. pacis oder pax (Friedenskuß, s. d.) bei Personen (auf Hand oder Wange, oft… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Osculum — Oscŭlum (lat.), Kuß; O. pacis, Friedenskuß (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Osculum — Osculum, Ausströmöffnung des Kanalsystems der Schwämme (Porifera), durch die das Wasser wieder nach außen fließt …   Deutsch wörterbuch der biologie

  • osculum — [äs′kyo͞o ləm, äs′kyələm] n. pl. oscula [äs′kyo͞olə, äs′kyələ] [L, dim. of os, a mouth: see ORAL] any of the openings of a sponge though which water passes out …   English World dictionary

  • Osculum — For the kiss called osculum, see Osculum infame Osculum. The osculum is an excretory structure in the living sponge, a large opening to the outside through which the current of water exits after passing through the spongocoel. Wastes diffuse into …   Wikipedia

  • Osculum — Baupläne der Schwämme: A. Ascon, B. Sycon, C. Leucon 1) Suboscularraum 2) Oscula 4) Geißelkammern 5) 6) Poren Das Osculum (Plural: Oscula) ist die Hauptöffnung von Schwämmen (Porifera), durch die Wasser, welches von Porocyten (Wandporen)… …   Deutsch Wikipedia

  • osculum — /os kyeuh leuhm/, n., pl. oscula / leuh/. a small mouthlike aperture, as of a sponge. [1605 15; < NL, L osculum, equiv. to os mouth + culum CULE1] * * * …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”